PACIS Fractio

PACIS Fractio
PACIS Fractio
seu infractio, cum pax indicta ab Imperatore vel Rege; seu alicui, aut Ecclesiae, locisve aliis concessa, violatur; cuius criminis coignitio inter iura Regia recensetur, in LL. Henrici I. Regis Angliae; quid proprie apud Francicarum Rerum Scriptores dicatur, ex Statuto Philippi Regis Franciae dato A. C. 1279. docet Car. du Fresne, quod sic habet: Frangi pacem ---- tum dicimus, cum in castris aut civitatibus, factâ seditione publicâ pars partem eiecerit, vel cum armis invaserit, vel civitas, castrum, aut villa, aut Baro, aut castri dominus, alii guerram moverint, aut furtive castrum aut villam, aut munitionem subtraxerint. Paulo post, Aggressores itinerum, sive plures fuerint sive unus, pacis violatores censendi sunt etc. In Imperio Romano, sanctio de pace Publica, una ex illustrioribus est, Wormatiae primum constituta A. C. 1495. ac deinde saepius confirmata, German. Landfried, cuius violatoribus aquâ et igni interdicitur, ita ut a nemine in fidem et chentelem recipi, ab omnibus vero impeune, tam in persona, quam in rebus, offendi possint: Bannum vocant seu Proscriptionem. Olim vero apud Suevos et Francos, Pacis huius fturbones cogebantur canem humeris impositum portare per mille passus, multis spectantibus. Quâ poenâ affecit Henricum Palatinum aliosque X. Germaniae Comites Friedericus I. uti docet Conr. Rittershusius Orat. de eo. Capita Sanctionis, vide apud Iuris Public. Scriptores.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать реферат

Look at other dictionaries:

  • PAX — I. PAX h. e. εἰρήνη, ut Dea colebatur ab antiquis: Iuvenal. Sat. 1. v. 115. Ut colitur Pax, atque fides, etc. Eius simulacrum ita effictum legimus, ut puerum Plutum manu gestaret, quô symbolô indigitatum, non ex bello, sed ex pace divitias. et… …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”